monumenta.ch > Plinius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 26
{VIII} verum haec ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilorum evirato instituta resinis eorum, itemque pectines in feminis quidem publicati.